라틴어 문장 검색

Dicebatur enim fatidicarum sortium fidem, quaeve augurales portenderent alites, scientissime callens, aliquotiens praedixisse futura;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 8:1)
Hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem impellit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 5:1)
Iamque solis radiis rutilantibus, tubarumque concinente clangore, pedestres copiae lentis incessibus educuntur, earumque lateri equestres iunctae sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 7:1)
Alios itidem bellandi usu diutino callentes, aptius ordinans, his exhortationibus adiuvabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 32:1)
Et quia vultus incessusque supplicem indicabat, susceptus bonoque animo esse iussus et placido, nihil arbitrio suo relinquens, pacem genibus curvatis oravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 3:2)
Acuebat autem incendebatque eius cupiditatem, pacatis iam Galliis, incessere ultro Constantium, animus coniciens eum per vaticinandi praesagia multa (quae callebat) et somnia, e vita protinus excessurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 6:1)
Quibus (si dignum est credere) obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 3장 5:1)
pauci super his scientiam callent, quae fatorum vias ostendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 17:3)
Adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate, vagoque incessu se iactitantes, ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes, eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis, insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 80:1)
Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda, ipse (ut erat parvo contentus), mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, e tribus aureis nummis, partae victoriae praemium iucundum (ut existimabat) et gratum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 26:2)
Primo quod recalebant in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta venturum, sed periturum ferro poenali:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:1)
Ideoque videre licet ignobilem artis tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae, nec suspectam antea nec speratam, incedere gravitate composita maestiorem, quod ei in maiore convivio vel consessu proconsularis quidam est antelatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 21:5)
Adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio Valentinianus, post eiusdem Maximini adventum, nec meliora monente ullo nec retentante, per asperos actus velut aestu quodam fluctuum ferebatur et procellarum, adeo ut irascentis saepe vox et vultus et incessus mutaretur et color.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 2:1)
Et leniendi causa flagitii sui vel fraudis, quam meliore consilio pertulerunt, apud imperatoris aures (rumorum omnium tenacissimas) incessebant falsis criminibus Papam, incentiones Circeas, in vertendis debilitandisque corporibus, miris modis eum callere fingentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 17:1)
Hi ut altius videantur iura callere, Trebatium loquuntur et Cascellium et Alfenum, et Auruncorum Sicanorumque iam diu leges ignotas, cum Evandri matre abhinc saeculis obrutas multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION